IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.52DE HIS QUI NUMERO LIBERORUM VEL PAUPERTATE EXCUSATIONEM MERUERUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Verecundo.

pr.Numerus liberorum ab honoribus non excusat.

2 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Seuerino.

pr.Filium ab hostibus captum ac necdum reuersum ad excusationem munerum personalium patri proficere non posse magis placuit.

3 · Idem A. et C. Nonno.

pr.Nepotes in locum parentum succedentes uice eorum prodesse consueuerunt.

1Et ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta excusatur.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Domno.

pr.Cum facultates tuas in filium tuum contulisse te nec quicquam habere proponas, respectu eius patrimonii quod tuum esse desiit muneribus ciuilibus non adstringeris.

5 · Idem AA. et CC. Marciae.

pr.De personalibus muneribus, quae feminis pro sexus condicione indicuntur, exemplo marium quinque superstitum numero liberorum eas excusari diui parentes nostri constituerunt.

6 · Imp. Constantinus A. Dalmatio.

pr.Eos qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel uacatione potiri conuenit, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inueniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur, patribus, qui filios uel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate seruanda.

1Quod si quis propter censum tenuiorem uacationem meruerit atque hoc probauerit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia uocatur obsequia.

D. XIIII k. Febr. Sirmio Crispo III et Constantino II conss.