C. 10.48DE EXCUSATIONIBUS MUNERUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Demetrio.
pr.Etiam ii, qui nostra procurasse monstrantur, muneribus ciuilibus quae dignitati eorum congruunt fungi debent.
2 · Pars actorum Diocletiani et Maximiani AA. id. Febr.... Inductis Firmino et Apollinario et ceteris principalibus Antiochensium.
pr.Certis dignitatibus data a nobis indulgentia est munerum ciuilium et personalium, id est his, qui aut ex protectoribus sunt aut ex praepositis. Ii ergo ad munera personalia aut ciuilia non uocabuntur.
3 · Idem AA. Marino.
pr.Tutelae sollicitudo a muneribus ciuilibus non excusat, utpote nec tres simul iniunctae diuersarum domuum eiusmodi beneficium praestent.
4 · Idem AA. Attalo.
pr.Hydraulae munerum ciuilium immunitatem sibi iure concessam probare minime possunt.
5 · Idem AA. et CC. Marcellino.
pr.Procuratores absentium rei publicae causa munerum ciuilium uacationem non habent.
6 · Idem AA. et CC. Gaio.
pr.Venatoribus immunitas ob hanc professionem solam nullo iure concessa probari potest.
7 · Imp. Constantius A. ad Catulinum uicarium.
pr.Negotiantes uestiarios linteones purpurarios et parthicarios, qui deuotioni nostrae deseruiunt, uisum est secundum ueterem consuetudinem ab omni munere immunes esse.
8 · Idem A. ad Taurum pp.
pr.Placet nullum omnino iudicem de cetero prouincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur uel nostra clementia decernit inferenda uel delegatione sollemniter sanciente uel epistulis praecedentibus.
1Sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur.
2Si quis autem usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur.
3Quae seueritas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum uel gratiosa coniuentia uel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni simplicis poena castiget.
D. k. April. Mediolani Constantio A. VIIII et Iuliano C. II conss.
9 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Claudium proconsulem Africae.
pr.Illud conuenit praecaueri, ne quis hanc, quae personalis est functio, pretio putet esse taxandam.
D. k. Dec. Triueris Valentiniano et Valente AA. conss.
10 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Hypatium pp.
pr.Priuatae rei nostrae priuilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo consignata sustineant, neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub priuilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diuersitate decutitur, et pari cum ceteris aestimari sorte non conuenit, quos praeter annonarias functiones aestimata perpetuo pensitationum praerogatiua nexuerint.
PP. Karthagine id. April. post consulatum Syagrii et Eucherii.
11 · Idem AAA. ad Syagrium pp.
pr.Eos, qui cum honore comitum nomine magistrorum memoriae praefuerint uel epistulis uel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae mansuetudini obsecundant, omnium ciuilium munerum fieri iubemus exsortes.
1Igitur qui ex eo gradu palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia priuilegia glorientur: qui uero superioribus dignitatibus creuerint, nihilo minus huius loci priuilegia praesto sibi fuisse laetentur.
Lecta III k. Sept. Capuae Antonio et Syagrio conss.
12 · Idem AAA. ad Hypatium pp.
pr.Maximarum culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus uindicentur.
1Ceteros autem, palatina uel militari intra palatium praerogatiua munitos ita demum priuilegium simile contineat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati uel corpori huiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa rhetores atque grammaticos eruditionis utriusque uetusto more durante.
2Sordidorum uero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium pistrini, nec paraueredorum huiusmodi uiris aut parangariarum praebitio mandetur, exceptis his, quibus ex more Raeticus limes includitur, uel expeditionis Illyricae pro necessitate uel tempore utilitas adiuuatur.
3Operarum atque artificum diuersorum, excoquendae etiam calcis obsequia nulla de talibus adiumenta poscantur: materiam lignorum atque tabulata exceptorum uirorum patrimonia non praebeant: carbonis quoque nisi eum, quem moneta sollemniter uel fabricatio secundum ueterem morem poscit armorum, ab huiusmodi uiris praebitio desistat: publicis uel sacris aedibus construendis atque reparandis, capituli atque temonis necessitas nulla mandetur: legatis atque adlectis sumptus possessio huiusmodi priuilegiis munita non conferat
4Hoc tamen his patrimoniis prosit, quae dignitatem proprio uidentur nomine possidere.
5Etiam eos, qui simili honore functi sunt, generali praerogatiua a praebitione sordidorum munerum uindicamus.
D. V id. Dec. Antonio et Syagrio conss.
13 · Idem AAA. et Arcadius A. ad Neoterium pp.
pr.Sordidorum munerum excusatio delata personis ad heredem successoremue transire non potest. Neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus, sed personis contemplatione dignitatis atque militiae indulsisse nos constat.
D. XVIII k. Mai. Mediolani Arcadio A. et Bautone conss.
14 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Tatiano pp.
pr.Eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis uocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos, in quos nostra munera redundarunt, seruandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militauerint, sed quamdiu uixerint perfruantur.
D. XI k. April. Mediolani Tatiano et Symmacho conss.
15 · Impp. Arcadius et Honorius AA. ad Messianum comitem rerum priuatarum.
pr.Euidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem superindicti uel pretii petiti nomine uel de sordidis quibuscumque muneribus agnoscant. Nam hoc et a diuis principibus impetratum est et a nostra serenitate reparatum.
1Quisquis igitur iudicum contra fecerit, quinque pondo auri de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de curialibus, qui exsequi male iussa festinant, nouerit eruenda.
D. XVII k. Iul. Mediolani Olybrio et Probino conss.
16 · Idem AA. et Theodosius A. Melitio pp.
pr.Ab illustribus personis sordida munera et extraordinariae necessitatis damna remouemus.
D. XV k. Mart. Rauennae Honorio VIIII et Theodosio V AA. conss.