IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.39DE MUNICIPIBUS ET ORIGINARIIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Siluano.

pr.Cum te Byblium origine, incolam autem apud berytios esse proponis, merito apud utrasque ciuitates muneribus fungi compelleris.

2 · Imp. Gordianus A. Frontoni.

pr.Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex prouincia Aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque ciuitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogauerunt.

3 · Imp. Philippus A. Patroclo.

pr.Filios apud originem patris, non in materna ciuitate, etsi ibi nati sunt, si modo non domiciliis retineantur, ad honores seu munera posse compelli explorati iuris est.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Secundo.

pr.Origine propria neminem posse uoluntate sua eximi manifestum est.

5 · Imp. Constantinus A. ad Maximum uicarium Orientis.

pr.Si quis uel ex maiore uel ex minore ciuitate originem ducit, si eandem euitare studens ad alienam se ciuitatem incolatus occasione contulerit et super hoc uel preces dare temptauerit uel qualibet fraude niti, ut originem propriae ciuitatis eludat, duarum ciuitatum decurionatus onera sustineat, in una uoluntatis, in una originis gratia.

PP. VIII k. Ian. Paulino et Iuliano conss.