IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.22DE APOCHIS PUBLICIS ET DESCRIPTIONIBUS CURIALIUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio PP.

pr.Ad inferiorum curialium releuandas fortunas et impressionem potentium itidem curialium cohibendam placuit, ut descriptiones, si quae per singulos ordines cogentibus diuersis negotiis agitantur, non sumant ante principium, quam apud acta prouinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint receptae sententiis.

1Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et descriptus documentis euidentibus fulciatur.

2Hoc etiam obseruando, ut in quadrimenstruis quoque breuibus, qui ad excellentiae tuae officium sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio societur, ut omnes uestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad releuationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare.

3Quod et tunc optimum est custodiri, cum lucratiuae facultates ex bonis curialium curiae obuenerint, ut et inopes et locupletes fructu prouisionis simillimae potiantur.

4Quam dispositionem si quis iudicum numerariorum uel curialium mutilandam esse crediderit, interminationi quam uestra sedes statuerit subiacebit.

D VII k. Sept. Constantinopoli Varane cons.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Celeri proconsuli Africae.

pr.Semel securitatem de refusione munerum emissam ab alio iudice non liceat refricari. Et ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissimae praeceptionis formam secuta prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris constringi, quos claruit accepta securitatis prosperitate laetari.

D. V k. Mai. Rauennae post consulatum Felicis et Tauri uu. cc.

3 · Imp. Marcianus A. Constantino PP.

pr.Quicumque de prouincialibus et collatoribus decurso posthac quantolibet annorum numero, cum probatio aliqua ab eo tributariae solutionis exposcitur, trium cohaerentium sibi annorum apochas securitatesque protulerit, superiorum temporum apochas non cogatur ostendere, neque de praeterito ad illationem functionis tributariae coartetur, nisi forte aut curialis aut quicumque apparitor uel optio uel actuarius uel quilibet publici debiti exactor siue compulsor possessorum uel collatorum habuerit cautionem, aut id quod deposcit deberi sibi manifesta gestorum adsertione patefecerit.

D. XV k. Aug. Varane et Iohanne conss.

4

pr.Ὁ μὴ προσθέμενος ταῖς ἀποχαῖς τὸ τῶν ἰουγῶν ποσὸν κʹ λίτρας χρυσίου προστιμᾶται.

5 · Imp. Iustinianus A. Menae PP.

pr.Securitatibus, quae publicarum functionum gratia siue in solidum siue ex parte solutae esse conscribuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi concedimus.

D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano A. II cons.