C. 10.20DE SUPEREXACTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Apollodoro proconsuli Africae.
pr.Quidquid ultra debitum elicitum fuerit a curialibus uel cohortalibus uel aliis exactoribus, in duplum eruatur, quod prouincialibus restitui protinus oportebit.
1Si quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali periculo cupiditas eius amouenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus perseueret.
D. prid. id. Mart. Mediolani Stilichone et Aureliano conss.