C. 10.17DE INDICTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Palladio PP.
pr.Omnes omnino quocumque titulo possidentes, quod delegatio superindicti nomine uidetur amplexa, uelut canonem cogantur inferre: et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis uocabulo postuletur.
1Nulla igitur domus uel sacri patrimonii uel emphyteutici iuris uel hominum priuatorum, etiamsi priuilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit.
D. VII id. Ian. Rauennae Theodosio A. VII et Palladio conss.
2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Dario pp.
pr.Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa prouinciis, collationis modum a possessoribus multo ante prospectum deuotionis solitae, non subitis calumniis, tua sublimitas faciat imputari, ut et prouincialibus subeundi dispendii necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur.
D. V k. Sept. Apameae Isidoro et Senatore conss.