IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.12DE PETITIONIBUS BONORUM SUBLATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio PP.

pr.Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus inuaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iuri poscere. Qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus uiolatae legis habeatur.

1Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inuerecunda petentium inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, nec rescripto quidem nostro aduersus formam latae legis loci aliquid relinquatur.

2Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam uoluerimus, huiusmodi tantum ualeat liberalitas

D. XVI k. Dec. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Zoilo PP.

pr.Omne semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deinceps uolumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quaeue ac nullis e numero propinquorum extantibus uel uxore uel marito fati munus impleuerit et cuiuscumque sit condicionis aut sectae, seu quolibet titulo res fuerit fiscalis.

1Nemo audeat ad petitionem rerum defuncti defunctaeue, cuiuscumque fortunae aut sectae sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem, quorum actu atque officio petitionum procedebat effectus, impune liceat nostris sanctionibus aduersari.

1aSed uir illustris quidem cuiuscumque temporis quaestor, si oblatae petitioni subscripserit uel etiam responsum dederit, uirque illustris comes rerum priuatarum, si uel instrui permiserit uel petitionem, si qua insinuatur, admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient uindictaetemeritatis exemplum.

1bMemoriales uero, qui excipienda eiusmodi rescripta uel implenda curauerint, et palatinos, qui instruxerint uel gesta admissae petitionis ediderint, bonorum proscriptione puniri decernimus.

2Pari forma res etiam ciuiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione uel sacra adnotatione uel quolibet oraculo diuino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram fuerint impetrata, quodcumque roboris habere ualituris.

D. X. k. Mai. Constantinopoli Theodosio A. XVIII et Albino conss.