IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.6NE SANCTUM BAPTISMA ITERETUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Florianum uicarium Asiae.

pr.Antistitem, qui sanctitatem baptismatis illicita usurpatione geminauerit, sacerdotio indignum esse censemus. eorum enim condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes Christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lauacri nomine polluentes.

D. XVI k. Nou. Constantinopoli Gratiano A. IIII et Merobaude conss.

2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio pp.

pr.Si quis rebaptizare quempiam de mysteriis catholicae sectae fuerit detectus, una cum eo qui piaculare crimen commisit ( si tamen criminis per aetatem capax sit, cui persuasum sit ) ultimo supplicio percellatur.

D. XII k. April. Constantinopoli Lucio cons.

3 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.

pr.Nulli haereticorum danda est licentia uel ingenuos uel seruos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec uero illos, quos emerint uel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae.

1Quod qui fecerit uel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit uel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur: testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia.

2Quae omnia ita custodiri decernimus, ut nulli iudicum liceat delatum ad se crimen minori aut nulli coercitioni mandare, nisi ipse id pati uelit, quod aliis dissimulando concesserit.

D. III k. Iun. Constantinopoli Felice et Tauro conss.