C. 1.48DE OFFICIO DIVERSORUM IUDICUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Domitium Celsum uicarium.
pr.Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua mater familias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, cum certum sit debita eius, quae intra domum considerato sexu semet contineat, domus eius uel cuiuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse seruari. quod si quis in publicum matrem familias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos citra ullam indulgentiam capitali poena plectetur.
D. III id. Ian. Treuiris Sabino et Rufino conss.
2 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. ad Principium pu.
pr.Singuli quique iudices sciant celsioribus uiris et his, quorum nonnumquam iudicio prouehuntur, honorificentiam esse debitam praestandam, nec in subscriptionibus suis fratres audeant nominare, apparitione multanda, cuius haec cura est.
D. id. Febr. Ricomere et Clearcho conss.
3 · Idem AAA. Constantio pp. Galliarum.
pr.Sciant principes et cornicularii et primates officiorum, iudices etiam, ternas libras auri a suis facultatibus eruendas, si honoratis uiris, quibus etiam consistorium nostrum ingrediendi facultas praebetur, secretarii iudicum non patuerit ingressus aut reuerentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata.
D. VI id. Nou. Treuiris Timasio et Promoto conss.