C. 1.45DE OFFICIO CIVILIUM IUDICUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Arcadius Honorius et Theodosius AAA. Curtio pp.
pr.Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita uel fata panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem.
D. III non. Febr. Romae Basso et Philippo conss.
2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio pp.
pr.Si quis pro publicis functionibus, quae flagitantur, aliquo se defendere temptet munimine, adeat iudicem et promat, quae duxerit adserenda: quem si iudex, quod non arbitramur, minus audire maluerit, ipse quidem administrator triginta librarum auri, apparitio uero eius quinquaginta feriatur dispendio.
D. XIIII k. Aug. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.