IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.39DE OFFICIO PRAETORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantius A. ad senatum.

pr.Praetori defertur haec iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet. sane interponi ab eo decreta conueniet, ut, siue in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem etiam interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum apud eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula seruitus libertatem. nec sane debita filiorum uotis patrum uota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese meminerunt uinculis sacris exutos.

D. III k. Ian. Eusebio et Hypatio conss.

2 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. Tatiano pu.

pr.Tres tantummodo praetores electae opinionis in hac urbe per singulos annos iudicio senatus praecipimus ordinari, qui competentes causas et debitos actus integre disceptare atque tractare debebunt, ut hi tamen tres ex his, qui proprium larem in hac alma urbe habeant, non ex prouinciis eligantur. nec si qui forte propter aliquas causas ad hanc urbem de prouinciis uenerit, ad praeturae munus uocetur, sed hi tantummodo, ut dictum est, qui hic domicilium fouent, ita ut nec ipsi sumptus quosdam inferre cogantur inuiti, sed habeant spontaneae liberalitatis arbitrium.

D. XV k. Ian. Constantinopoli Valentiniano A. VII et Auieno conss.