C. 1.37DE OFFICIO PRAEFECTI AUGUSTALIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Florentio praefecto Augustali.
pr.Omnia tributa per Aegyptiacam dioecesin cura et prouidentia claritatis tuae a moderatoribus prouinciarum exigi iubemus. si qui tamen ex possessoribus siue militaribus siue non militaribus ad inferenda quae debent audaces extiterint, eos per militare etiam auxilium, si opus exegerit, ad solutionem compelli censemus.
D. XIII k. Mart. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.
2 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Rufino pp.
pr.Praefectus Augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia et super his referendi, non amouendi uel puniendi habeat potestatem.
D. prid. non. Dec. Constantinopoli Olybrio et Probino conss.