IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.23DE DIVERSIS RESCRIPTIS ET PRAGMATICIS SANCTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Supero.

pr.Si libellum de communi causa tu fraterque tuus dedistis, quamuis rescriptum ad unius personam directum sit, utrique tamen prospectum est.

D. id. Iul. Alexandro A. cons.

2 · Idem A.) Epagatho.

pr.Falso adseueratur auctoritatem rescriptorum deuoluto spatio anni obtinere firmitatem suam non oportere, cum ea, quae ad ius rescribuntur, perennia esse debent, si modo tempus, intra quod allegari uel audiri debeat, non sit comprehensum.

D. VII k. Nou. Antiochiano et Orfito conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Crispino praesidi prouinciae Phoenice.

pr.Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta et nostra manu subscripta, non exempla eorum, insinuentur.

D. prid. k. April. Hannibaliano et Asclepiodoto conss.

4 · Imp. Constantinus A. ad Lusitanos.

pr.Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant.

D. VII k. Aug. Sauariae Probiano et Iuliano conss.

5 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. ad Nicetium praefectum annonae.

pr.Sacrilegii instar est diuinis super quibuscumque administrationibus uel dignitatibus promulgandis obuiare beneficiis.

D. k. Febr. Mediolani Arcadio A. et Bautone conss.

6 · Imp. Leo A. Hilariano magistro officiorum et patricio.

pr.Sacri adfatus, quoscumque nostrae mansuetudinis in quacumque parte paginarum scripserit auctoritas, non alio uultu penitus aut colore, nisi purpurea tantummodo scriptione illustrentur, scilicet ut cocti muricis et triti conchylii ardore signentur: eaque tantummodo fas sit proferri et dici rescripta in quibuscumque iudiciis, quae in chartis siue membranis subnotatio nostrae subscriptionis impresserit.

1Hanc autem sacri encausti confectionem nulli sit licitum aut concessum habere aut quaerere aut a quoquam sperare: eo uidelicet, qui hoc adgressus fuerit tyrannico spiritu, post proscriptionem bonorum omnium capitali non immerito poena plectendo.

D. VI k. April. Iordane et Seuero conss.

7 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.

pr.Uniuersa rescripta, siue in personam precantium siue ad quemlibet iudicem manauerint, quae uel adnotatio uel quaeuis pragmatica sanctio nominetur, sub ea condicione proferri praecipimus, si preces ueritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat impetrati, licet in iudicio adserat ueritatem, nisi quaestio fidei precum imperiali beneficio monstretur inserta.

1Nam et uir magnificus quaestor et uiri spectabiles magistri scriniorum, qui sine praefata adiectione qualecumque diuinum responsum dictauerint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt et, qui illicite dictata scribere ausi fuerint cuiuscumque scrinii memoriales seu pragmaticarii uel adiutores primicerii, amissione cinguli ferientur.

2Pragmaticas praeterea sanctiones non ad singulorum preces super priuatis negotiis proferri, sed si quando corpus aut schola uel officium uel curia uel ciuitas uel prouincia uel quaedam uniuersitas hominum ob causam publicam fuderit preces, manare decernimus, ut hic etiam ueritatis quaestio reseruetur.

D. X k. Ian. Constantinopoli post consulatum Armati