IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.2DE SACROSANCTIS ECCLESIIS ET DE REBUS ET PRIVILEGIIS EARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad Populum.

pr.Habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae uenerabilique concilio decedens bonorum quod optauit relinquere. non sint cassa iudicia. nihil est quod magis hominibus debetur, quam ut supremae uoluntatis, post quam iam aliud uelle non possunt, liber sit stilus et licitum quod iterum non redit arbitrium.

PP. V non. Iul. Romae Crispo II et Constantino II CC. conss.

2 · Impp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Pancratio pu.

pr.Nemo apostolorum uel martyrum sedem humandis corporibus existimet esse concessam.

D. III k. Aug. Heracliae Eucherio et Syagrio conss.

3 · Idem AAA. Cynegio pp.

pr.Nemo martyres distrahat, nemo mercetur.

D.IIII k. Mart. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.

4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Aetio pu.

pr.Non plures quam nongenti quinquaginta decani sacrosanctae huius amplissimae urbis deputentur ecclesiae nullique his addendi mutandiue uel in defuncti locum substituendi pateat copia: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa negataque omni nouationis facultate similia uindicandi his, quae in honorem uel necessaria obsequia sacrosanctae ecclesiae indulta sunt.

D. XII k. Sept. Eudoxiopoli Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.

5 · Idem AA. Melitio pp.

pr.Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur immunes. prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dedicata sordidorum munerum faece uexentur. nihil extraordinarium ab hac superindicticiumue flagitetur, nulla translationum sollicitudo gignatur, postremo nihil praeter canonicam illationem, quam aduenticiae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. si quis contra uenerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur.

D. VIII k. Iun. Rauenna Honorio VIIII et Theodosio V AA. conss.

6 · Idem AA. Philippo pp. Illyrici.

pr.Omni innouatione cessante uetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, et per omnes Illyrici prouincias seruari praecipimus, ut, si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia uiri reuerentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis Constantinopolitanae, quae Romae ueteris praerogatiua laetatur, conuentui sacerdotali sanctoque iudicio reseruari.

D. prid. id. Iul. Eustathio et Agricola conss.

7 · Idem AA. Asclepiodoto pp.

pr.Ad instructiones itinerum pontiumque etiam diuinas domos et uenerabiles ecclesias tam laudabili titulo libenter adscribimus, quia non est inter sordida munera numeratum.

D. XV k. Mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.

8 · Imp. Theodosius A. Isidoro pp. Illyrici.

pr.Sacrosancta Thessalonicensis ecclesia ciuitatis aperte sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis subleuandum nec externorum grauamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam.

D. VI id. Oct. Constantinopoli Victore cons.

9 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pu.

pr.Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obuiandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exequitur, alterius muneris oneribus releuetur, ne argentariorum uel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati uel decani festinant.

1Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis uelamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens adprobatur, subrogatione uidelicet memoratorum uel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio: ab hac dispositione nemine se excusante sacrosanctarum ecclesiarum reuerentia.

D. X k. April. Theodosio XVII et Festo conss.

10 · Idem AA. Florentio pp.

pr.Iubemus nullam nauem ultra duorum millium modiorum capacem ante felicem embolam uel publicarum specierum transuectionem aut priuilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogatiua personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, siue adnotatio sit siue diuina pragmatica, prouidentissimae legis regulas expugnare debebit.

1Quod etiam in omnibus causis cupimus obseruari, ut generaliter, si quid eiusmodi contra ius uel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non ualeat. quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id nauigii quod excusatur publicatione corrigimus.

D. VIII id. April. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

11 · Idem AA. ad Taurum pp.

pr.Neminem angariis uel parangariis uel plaustris uel quolibet munere excusari praecipimus, cum ad felicissimam expeditionem numinis nostri omnium prouincialium per loca, qua iter arripimus, debeant nobis ministeria exhiberi, licet ad sacrosanctas ecclesias possessiones pertineant.

D. XIII k. Mart. Constantinopoli Valentiniano A. VI et Nomo conss.

12 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. Palladio pp.

pr.Priuilegia, quae generalibus constitutionibus uniuersis sacrosanctis ecclesiis orthodoxae religionis retro principes praestiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri.

1Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones ecclesiasticos interuentu gratiae et ambitionis elicitae sunt, robore suo et firmitate uacuatas cessare praecipimus.

2Et quia humanitatis nostrae est prospicere egenis ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quae sacrosanctis ecclesiis in diuersis speciebus de publico hactenus ministrata sunt, iubemus nunc quoque inconcussa et a nullo prorsus imminuta praestari liberalitatique huic promptissimae perpetuam tribuimus firmitatem.

D. pridie id. Nou. Constantinopoli Marciano A. cons.

13 · Idem AA. Palladio pp.

pr.Generali lege sancimus, siue uidua siue diaconissa uel uirgo deo dicata uel sanctimonialis mulier, siue quocumque alio nomine religiosi honoris uel dignitatis femina nuncupatur, testamento uel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris ratione munitum sit, ecclesiae uel martyrio uel clerico uel monacho uel pauperibus aliquid uel ex integro uel ex parte in quacumque re uel specie credidit seu crediderit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, siue hoc institutione siue substitutione seu legato aut fideicommisso per uniuersitatem seu speciali, siue scripta siue non scripta uoluntate fuerit derelictum: omni in posterum in huiusmodi negotiis ambiguitate submota.

D. X k. Mai. Constantinopoli Valentiniano VIII et Anthemio conss.

14 · Impp. Leo et Anthemius AA. Armasio pp.

pr.Iubemus nulli posthac archiepiscopo in hac urbe regia sacrosanctae ecclesiae praesidenti, nulli oeconomo, cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, esse facultatem fundos uel praedia urbana seu rustica, res postremo immobiles aut in his praediis colonos uel mancipia constituta aut annonas ciuiles cuiuscumque suprema uel superstitis uoluntate ad religiosam ecclesiam deuolutas sub cuiuscumque alienationis specie ad quamcumque transferre personam, sed ea praedia diuidere quidem, colere augere et ampliare nec ulli isdem praediis audere cedere.

1Verum siue testamento quocumque iure facto seu codicillo uel sola nuncupatione, legato siue fideicommisso, aut mortis causa aut alio quocumque ultimo arbitrio aut certe inter uiuentes habita largitate siue contractu uenditionis siue donationis aut alio quocumque titulo quisque ad praefatam uenerabilem ecclesiam patrimonium suum partemue certam patrimonii in fundis praediis seu domibus uel annonis mancipiis et colonis eorumque peculiis uoluerit pertinere, inconcussa ea omnia sine ulla penitus imminutione conseruent scientes nulla sibi occasione uel tempore ad uicissitudinem beneficii colorati uel gratiae referendae, donandi uel certe uolentibus emere alienandi aliquam facultatem permissam, nec si omnes cum religioso episcopo et oeconomo clerici in earum possessionum alienatione consentiant.

2Ea enim, quae ad beatissimae ecclesiae iura pertinent uel posthac forte peruenerint, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta conuenit uenerabiliter custodiri, ut, sicut ipsa religionis et fidei mater perpetua est, ita eius patrimonium iugiter seruetur illaesum.

3Sane, si haec nostrae perennitatis statuta audaci spiritu et mente sacrilega quisquam oeconomorum uel hominum temeranda crediderit, ipse quidem, qui proteruo ausu ecclesiastica praedia donationis uel emptionis seu commutationis aut cuiuscumque contractus alterius nomine nisi eo quo nunc statuimus adquirere uel habere temptauerit, omnem huiusmodi fructum propriae temeritatis amittat: et pretia quidem et munera, quae eius rei gratia data fuerint oeconomo seu aliis quibuscumque personis, ecclesiae lucris et commodis adquirantur.

4Praedia autem et in his omnia constituta ab ipsis clericis et temporalibus oeconomis cum fructibus seu pensionibus et accessionibus totius medii temporis uindicentur, ut tamquam penitus a nullo empta uel uendita teneantur, quia ea, quae contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt.

5Oeconomus autem, qui hoc fecerit, immo fieri passus fuerit uel in quacumque prorsus huiusmodi uenditione seu donatione uel commutatione nisi ea quam praesenti lege concedimus, postremo in quacumque alienatione consenserit, commissa sibi oeconomatus administratione priuetur deque bonis eius quodcumque exinde incommodum ecclesiae contigerit reformetur heredesque eius et successores ac posteri super hoc facto siue consensu competenti ab ecclesiasticis actione pulsentur:

6His tabellionibus, qui huiusmodi contractuum uetitorum ausi fuerint instrumenta conscribere, irreuocabilis exilii animaduersione plectendis:

7His quoque iudicibus uel ius gestorum habentibus, qui huiusmodi donationum uel contractuum gesta confecerint, dignitatis propriae et bonorum omnium spoliatione damnandis.

8Sane ne omnis religiosis oeconomis prouisionis commodae uia et occasio uenerandis ecclesiis profutura uideatur exclusa, id, quod utile plerumque iudicatur, cautelae obseruatione necessario procedere concedimus.

9Si quando igitur uir religiosus oeconomus huius regiae urbis ecclesiae perspexerit expedire, ut desideranti cuiquam certarum possessionum atque praediorum, urbanorum scilicet siue rusticorum, ad ius ecclesiasticum pertinentium temporaria usus fructus possessio pro ipsius petitione praestetur,tunc eius temporis, quod inter utrosque conuenerit, siue in diem uitae suae ab eo qui desiderat postuletur, pacta cum eo qui hoc elegerit ineat oeconomus atque conscribat, per quae et tempus, intra quod hoc praestari placuerit, statuatur et manifestum sit, quid quacumque acceperit ad uicem huius beneficii gratia, praestando quidem ecclesiastici praedii pro tempore usu fructu, post statutum autem tempus et placitum temporum redituum proprietate ad ius et dominium ecclesiasticum recurrente firmiter: ita scilicet, ut siue completo spatio, quod inter eos fuerit constitutum, seu mortis suae tempore, si hoc quoque conuenerit, is, qui possessionem ecclesiasticam et certorum redituum usum fructum habendi gratia pacto interueniente susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantae acceperat reditus, cum ipso praediorum dominio et rebus immobilibus eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat.

10Nisi enim hac condicione pacta inita fuerint, ea quoque decernimus non ualere, sed possessionem ecclesiasticam tamquam nullo iure transcriptam in ipsius iure ac dominio permanere et ab ecclesiasticis siue oeconomis decernimus uindicari.

D. Constantinopoli Iordane et Seuero conss.

15 · [Αὐτοκράτωρ Ζήνων A.]

pr.Εἴ τις δωρεὰν κινητῶν ἢ ἀκινήτων ἢ αὐτοκινήτων πραγμάτων ἢ οἱουδήποτε δικαίου ποιήσοιτο εἰς πρόσωπον οἱουδήποτε μάρτυρος ἢ ἀποστόλου ἢ προφήτου ἢ τῶν ἁγίων ἀγγέλων, ὡς μέλλων εὐκτήριον οἶκον οἰκοδομεῖν εἰς μνήμην, οὗπερ ὀνόματι τὴν εὐσεβῆ διατυποῖ δωρεάν, τὴν αὐτὴν δωρεάν, εἰ μόνον τὴν πρᾶξιν τῶν ὑπομνημάτων κατὰ τὰς θείας διατάξεις ἐνεφάνισεν, ἐφ᾿ ὧν τοῦτο ἀναγκαῖόν ἐστι μαθεῖν, κρατεῖν καὶ ἐν ἀπαιτήσει ἐκ παντὸς εἶναι τρόπου, κἂν ἀρχθέντος ἢ καὶ μὴ ἀρχθέντος, ἀλλὰ προδηλωθέντος μόνον διὰ τῆς δωρεᾶς τοῦ εὐαγοῦς οἰκοδομήματος ὁ φιλοτιμούμενος τὴν οἰκείαν δηλώσῃ γνώμην, ὥστε καὶ αὐτὸν καὶ τοὺς αὐτοῦ κληρονόμους τοῖς εὐσεβῶς ἐπηγγελμένοις ἐνόχους ὄντας καὶ προδηλούμενον, ὡς εἴρηται, ἐκ τῆς δωρεᾶς εὐαγὲς εὐκτήριον οἰκοδομεῖν καὶ οἰκοδομηθέντι ἢ οἰκοδομουμένῳ τὴν ἐκ τῆς αὐτῆς φιλοτιμίας ἀνελλιπῶς παρέχειν ἀπόλαυσιν.

1Τὰ δὲ αὐτὰ καὶ ἐπὶ ταῖς τῶν καλουμένων ξενοδοχείων ἢ νοσοκομείων ἢ πτωχείων οἰκοδομεῖσθαι καθ᾿ ὃν προείρηται τρόπον ἐπαγγελθέντων δωρεαῖς κατὰ πάντα τρόπον κρατείτω.

2Ἀδείας διδομένης τοῖς κατὰ τόπον θεοφιλεστάτοις ἐπισκόποις ἤτοι τοῖς εὐλαβεστάτοις οἰκονόμοις τὴν ἐκ ταύτης ἡμῶν τῆς θείας διατάξεως ἁρμόζουσαν ἀγωγὴν κινεῖν κατ᾿ αὐτῶν ἐφ᾿ οἷς εὐσεβῶς ἐπηγγείλαντο· δικαστικῆς, ὅπερ καὶ λέγειν ἀπρεπές, δεομένων ἀνάγκης.

3Ἐπὶ τούτῳ μέντοι τῷ ὅρῳ, ἐφ᾿ ᾧ τε πληρωθέντων τῶν δοκούντων τούτῳ τῷ νόμῳ καὶ τῆς εὐσεβοῦς τῶν δωρησαμένων ἐπαγγελίας ἔργῳ παραδοθείσης συγχωρεῖσθαι κατὰ τὰ δόξαντα τοῖς φιλοτιμησαμένοις καὶ κατὰ τοὺς ἐπιτεθέντας αὐτοῖς ὅρους προβαίνειν τὴν τῶν δωρηθέντων διοίκησιν.

16 · Idem A. Sebastiano pp.

pr.Decernimus, ut antiquatis ac infirmatis funditus, quae contra ipsum orthodoxae religionis deum quodammodo facta sunt, in integrum restituantur uniuersa et ad suum ordinem reuocentur, quae ante profectionem nostrae mansuetudinis de orthodoxae religionis fide et sanctissimarum ecclesiarum et martyriorum statu firmiter obtinebant: his, quae contra haec tempore tyrannidis innouata sunt tam contra uenerabiles ecclesias, quarum sacerdotium gerit beatissimus ac religiosissimus episcopus patriarcha nostrae pietatis pater Acacius, quam ceteras, quae per diuersas prouincias collocatae sunt, nec non et reuerentissimos earum antistites seu de iure sacerdotalium creationum seu de expulsione cuiusquam episcopi a quolibet illis temporibus facta seu de praerogatiua in episcoporum concilio uel extra concilium ante alios residendi uel de priuilegio metropolitano uel patriarchico sub isdem impiis temporibus, penitus antiquandis, ut cassatis et rescissis, quae per huiusmodi sceleratas iussiones aut pragmaticas sanctiones aut constitutiones impias siue formas subsecuta sunt, quae a diuae recordationis retro principibus ante nostrum imperium et deinceps a nostra mansuetudine indulta uel constituta sunt super sanctis ecclesiis et martyriis et religiosis episcopis clericis aut monachis, inuiolata seruentur.

1Sacrosanctam quoque huius religiosissimae ciuitatis ecclesiam matrem nostrae pietatis et Christianorum orthodoxae religionis omnium et eiusdem regiae urbis sanctissimam sedem priuilegia et honores omnes super episcoporum creationibus et iure ante alios residendi et cetera omnia, quae ante nostrum imperium uel nobis imperantibus habuisse dignoscitur, habere in perpetuum firmiter regiae urbis intuitu iudicamus et sancimus.

D. XVI k. Ian. post cons. Armati uc.

17 · [Αὐτοκράτωρ Ἀναστάσιος Α.]

pr.Θεσπίζομεν τὰ ἐπὶ τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ τῆσδε τῆς βασιλίδος πόλεως (ᾗ συνυπάγεσθαι προσήκει καὶ τοὺς ἁγιωτάτους οἴκους, ὧν αὐτὴ τά τε πράγματα καὶ τὴν τῶν καλουμένων διαρίων καὶ λοιπῶν δαπανημάτων εἰς ἑαυτὴν ἀνεδέξατο χορηγίαν) ὁρισθέντα καὶ κρατήσαντα μένειν ἐφ᾿ ἑαυτῶν ἀσάλευτα καὶ ἄτρωτα κατὰ πάντα τρόπον φυλαττόμενα· βέβαια δὲ εἶναι καὶ πάντα τὰ προνόμια τὰ τῇ αὐτῇ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ καὶ τῷ θρόνῳ ταύτης τῆς βασιλίδος πόλεως καθ᾿ οἱονδήποτε χρόνον ἢ τρόπον ὑπάρξαντα καὶ ἐποφειλόμενα.

1Θεσπίζομεν, ὥστε πᾶσαν ἐκποίησιν πραγμάτων ἀκινήτων ἢ πολιτικῶν σιτηρεσίων τοῖς σεβασμίοις οἴκοις διαφερόντων ἢ διοισόντων καθ᾿ οἱονδήποτε τρόπον γινομένην ἢ μελετωμένην ἢ ἐπινοεῖσθαι δυναμένην σχολάζειν· πλὴν εἰ μήπου χρείας τινὸς ἀναγκαίας καὶ ἐπωφελοῦς· τοῖς αὐτοῖς σεβασμίοις οἴκοις ἀνακυπτούσης λυσιτελὴς εἴη τούτοις ἡ πρᾶσις τοῦ τοιούτου πράγματος ἢ ὑποθήκη ἢ ἀνταλλαγὴ ἢ διηνεκὴς ἐμφύτευσις, τουτέστιν ἐπειδὰν τὰ τιμήματα τοῦ πιπρασκομένου πράγματος εἰς διευλύτωσιν χρεῶν, οὐχ ἁπλῶς οὐδ᾿ ὡς ἔτυχε συστάντων, ἀλλ᾿ ἐκ διαδοχῶν τινων ἤτοι κληρονομιῶν ἢ ἐξ αἰτιῶν ἀναγκαίων καὶ χρειωδῶν ἑνὶ τῶν προδηλωθέντων σεβασμίων οἴκων ἐπικειμένων, ἢ καὶ εἰς πράγματος αὐτοῖς ἑτέρου χρειωδεστέρου τε καὶ ἀναγκαιοτέρου κτῆσιν καὶ ἀγορασίαν μέλλοι προχωρεῖν, ἢ καὶ εἰς ἀνανέωσιν ἤτοι ἐπιμέλειαν τοῦ αὐτοῦ οἴκου κατεπείγουσαν καὶ μακρᾶς ἀναβολῆς οὐκ ἀνεχομένην δαπανᾶσθαι· τῶν αὐτῶν αἰτιῶν καὶ ἐπὶ τοῖς δανείσμασι καὶ ταῖς ἐπ᾿ αὐτοῖς ὑποθήκαις τῆς κωλύσεως ἐξῃρημένων. τὰ δὲ τῆς ἀνταλλαγῆς, ὅταν ἐπὶ χρειωδεστέρῳ κατὰ τὸν ἴσον τρόπον καὶ ἀναγκαιοτέρῳ καὶ πρόσοδον ἀξίαν καὶ οὐκ ἐλάττονα τοῦ διδομένου πράγματος ἑνὶ τῶν αὐτῶν σεβασμίων οἴκων περιποιεῖν δυναμένῳ ἐπιζητεῖται· τὰ δὲ τῆς ἐμφυτεύσεως, ἡνίκα ἡ τῆς προσόδου μηδαμῶς ἀπομειοῖτο ποσότης ἢ καὶ ἄπορον εἴη παντελῶς τὸ διδόμενον· ἐπὶ γὰρ τοῖς τοιούτοις πράγμασι τοῖς μηδὲν μὲν κέρδος δι᾿ ἀπορίαν προσφέρουσι, ζημίαν δὲ προστριβομένοις οὐδὲ δωρεὰς τοῖς αὐτοῖς οἴκοις ἢ ἐκχωρήσεις ἀπαγορεύομεν.

2Τὸ δὲ γινόμενον οὐκ ἄλλως ἰσχύει, εἰ μὴ μία τῶν εἰρημένων αἰτιῶν ἐν ὑπομνήμασι φανερωθῇ, ἐν μὲν Βυζαντίῳ παρὰ τῷ μαγιστροκήνσῳ, ἐν δὲ ταῖς ἐπαρχίαις παρὰ τοῖς ἐκδίκοις, προκειμένων τὼν ἁγίων γραφῶν, καὶ ἐπὶ μὲν τῶν ἐκκλησιῶν παρόντων τῶν οἰκονόμων καὶ τῶν ἐνδημούντων κληρικῶν, ἐπὶ δὲ τῶν μοναστηρίων δεῖ παρεῖναι τοὺς ἡγουμένους καὶ τοὺς ἄλλους μοναχούς, ἐπὶ δὲ τῶν πτωχείων τοῦ διοικητοῦ καὶ τῶν ὑπουργούντων καὶ τῶν πτωχῶν, ἐπὶ δὲ τῶν ξενώνων τοῦ διοικητοῦ καὶ τῶν εὑρισκομένων πάντων ὑπουργῶν τῆς διοικήσεως καὶ ὁμοίως ἐπὶ τῶν ὀρφανοτροφείων, ὥστε κρατεῖν τὸ τοῖς πλείοσιν ἀρέσκον· συναινοῦντος καὶ τοῦ ἐπισκόπου τῶν τόπων, ἐν οἷς τοῦτο σύνηθες ἐπιγίνεσθαι.

2aΜὴ δυναμένου τοῦ μαγιστροκήνσου ἢ τοῦ ἐκδίκου παραιτεῖσθαι καταλαμβάνειν τὸν σεβάσμιον οἶκον, ἐν ᾧ ἡ τοιαύτη συνίσταται πράξις, ἀζημίως καὶ ἐκδικουντων αὐτήν. ὑπόκεινται γὰρ ἐκ παραβασίας ποινῇ χρυσίου λιτρῶν κʹ.

2bΚαὶ μετὰ ταῦτα γίνεται συμβόλαια μνημονεύοντα τῶν αἰτιῶν καὶ τῆς τῶν ὑπομνημάτων πράξεως καὶ τῆς προσηγορίας τῶν παραγενομένων καὶ παρ᾿ ᾧ συνέστη.

3Εἰ δέ τι τῶν εἰρημένων παροφθείη, ὁ μὲν δανειστὴς καὶ ὁ ἀγοραστὴς ἐκπίπτει τοῦ πράγματος καὶ τοῦ χρέους καὶ τῶν τιμῶν· ὁ δὲ λαβὼν εἰς ἀνταλλαγὴν καὶ οὗπερ ἔδωκε καὶ οὗπερ ἔλαβεν ἐκπίπτει· ὁ δὲ εἰς ἐμφύτευσιν ὑπὲρ τὴν ἰδίαν ζωὴν λαβὼν ἢ δωρεὰν ἢ ἐκχώρησιν ἀπηγορευμένην ἀναδίδωσιν ὅπερ εἴληφε καὶ ποσότητα ἑτέραν, ἧς ἄξιόν ἐστι τὸ δοθέν.

4Χώραν δὲ ἔχει τὰ εἰρημένα καὶ ἐπὶ τοῖς μέλλουσι γίνεσθαι ἐκκλησιαστικοῖς καὶ τοῖς ἐσομένοις εὐαγέσιν.

5Ὑπόντων δὲ κινητῶν ἔξωθεν τῶν ἱερῶν σκευῶν καὶ ἀρκούντων εἰς τὰς εἰρημένας αἰτίας ἀργεῖ τῶν ἀναγκαίων ἀκινήτων καὶ τῶν ἄρτων ἡ ἐκποίησις καὶ ἡ ὑποθήκη.

18 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]

pr.Ἡ διάταξις ἀφορίζει τῇ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ Κωνσταντινουπόλεως ἑβδομήκοντα λίτρας χρυσίου πρόσοδον εἰς τὸ τὰς κηδείας ἀδαπάνους ἐν Κωνσταντινουπόλει γίνεσθαι καὶ μέχρι τῶν νέων τειχῶν καὶ Βλαχέρναις· αἱ γάρ Συκαῖ μέρος εἰσὶ τῆς πόλεως.

1Ὁρίζει κατὰ τῶν παραβαινόντων ποινὴν ἀνὰ πεντήκοντα χρυσίου λιτρῶν.

19 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Illud, quod ex ueteribus legibus licet obscure positis a quibusdam attemptabatur, ut donationes super piis causis factae, licet minus in actis intimatae sint, tamen ualeant, certo et dilucido iure taxamus, ut in aliis quidem casibus uetera iura super intimandis donationibus intacta maneant: si quis uero donationes usque ad quingentos solidos in quibuscumque rebus fecerit uel in sanctam ecclesiam uel in xenodochium uel in nosocomium uel in orphanotrophium uel in ptochotrophium uel in ipsos pauperes uel in quamcumque ciuitatem, istae donationes etiam citra actorum confectionem conualescant: sin uero amplioris quantitatis donatio sit, excepta scilicet imperiali donatione, non aliter ualeat, nisi actis intimata fuerit: nulli danda licentia quacumque alia causa quasi pietatis iure subnixa praeter eas, quas specialiter exposuimus, introducenda ueterum scita super intimandis donationibus permutare.

[D.] .... dn. Iustiniano pp. A. [II cons.]

20 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]

pr.Μηδὲ ἀπὸ θείου τύπου ἢ ἀρχικῆς προστάξεως ἢ οἱουδήποτε δικαστηρίου στρατιωτικὴ σίτησις εἰς εὐκτήρίους οἴκους ἢ κληρίκοὺς ἢ μοναστήρια μεταγέσθω, ὡς ἐλλειπόντων δῆθεν τοῖς ἀριθμοῖς σωματείων.

21 · Idem A. Demostheni pp.

pr.Sancimus nemini licere sacratissima atque arcana uasa uel uestem ceteraque donaria, quae ad diuinam religionem necessaria sunt ( cum etiam ueteres leges ea, quae iuris diuini sunt, humanis nexibus non illigari sanxerunt) uel ad uenditionem uel hypothecam uel pignus trahere, sed ab his, qui haec suscipere ausi fuerint, modis omnibus uindicari tam per religiosissimos episcopos quam oeconomos nec non etiam sacrorum uasorum custodes: nullam eis actionem relinquendam uel super recipiendo pretio uel fenore exigendo, pro quo res pignoratae sunt, sed omnibus huiusmodi actionibus respuendis ad restitutionem earum modis omnibus coartari.

1Sin autem uel conflata sunt uel fuerint uel alio modo immutata uel dispersa, nihilo minus uel ad ipsa corpora uel ad pretia eorum exactionem competere siue per in rem siue per condictionem siue per in factum actionem, cuius tenor in multis et uariis iuris articulis saepe est admissus, excepta uidelicet causa captiuitatis in locis, in quibus hoc ( quod abominamur) contigerit.

2Nam si necessitas fuerit in redemptione captiuorum, tunc et uenditionem praefatarum rerum diuinarum et hypothecam et pignorationem fieri concedimus, cum non absurdum est animas hominum quibuscumque causis uel uestimentis praeferri: hoc obtinente non solum in futuris negotiis, sed etiam in iudiciis pendentibus.

22 · Idem A. Demostheni pp.

pr.Sancimus res ad uenerabiles ecclesias uel xenones uel monasteria uel ptochotrophia uel brephotrophia uel orphanotrophia uel gerontocomia uel si quid aliud tale consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate siue inter uiuos siue mortis causa siue in ultimis uoluntatibus habita lucratiuorum inscriptionibus liberas immunesque esse: lege scilicet, quae super huiusmodi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica uel aliarum domuum, quae piis consortiis deputatae sunt, suum uigorem pietatis intuitu mitigante. cur enim non faciamus discrimen inter res diuinas et humanas, et quare non competens praerogatiua caelesti fauori conseruetur?

1Quae oportet non solum in casibus, quos futurum tempus creauerit, sed etiam in adhuc pendentibus et iudiciali termino uel amicali compositione necdum sopitis obtinere.

Recitata septimo miliario huius inclitae ciuitatis in nouo consistorio palatii Iustiniani.

23 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Ut inter diuinum publicumque ius et priuata commoda competens discretio sit, sancimus, si quis aliquam reliquerit hereditatem uel legatum uel fideicommissum uel donationis titulo aliquid dederit uel uendiderit siue sacrosanctis ecclesiis siue uenerabilibus xenonibus uel ptochiis uel monasteriis masculorum uel uirginum uel orphanotrophiis uel brephotrophiis uel gerontocomiis nec non iuri ciuitatum, relictorum uel donatorum uel uenditorum eis sit longaeua exactio nulla temporis solita praescriptione coartanda.

1Sed et si in redemptione captiuorum quaedam pecuniae uel res relictae uel legitimo modo donatae sunt, et earum exactionem longissimam esse censemus.

2Et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actionem circumcludi. sed ne uideamur in infinitum hanc extendere, longissimum uitae hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi centum annorum curricula excesserint: tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem euanescere sinimus.

3Siue itaque memoratis religiosissimis locis uel ciuitatibus hereditas siue legatum siue fideicommissum fuerit relictum, uel donatio uel uenditio processerit in quibuscumque rebus mobilibus uel immobilibus uel se mouentibus, siue pro redemptione captiuorum quaedam fuerint derelicta uel donata, sit eorum paene perpetua uindicatio et ad annos centum secundum quod dictum est extendatur, nulla alia exceptione temporis inhibenda, siue contra primas personas siue contra heredes uel successores earum moueatur.

4In his autem omnibus casibus non solum personales actiones damus, sed etiam in rem et hypothecariam secundum nostrae tenorem constitutionis, quae legatariis et hypothecarias donauit, et supra dictis omnibus unum tantummodo terminum uitae suae imponimus, id est centum metas annorum.

5Haec autem omnia obseruari sancimus in iis casibus, qui uel postea fuerint nati uel iam in iudicium deducti sunt.

D. V k. April. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

24 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεύς]

pr.Πάντων τῶν ἐκκλησιαστικῶν πραγμάτων καὶ διαφερόντως τῶν προσηκόντων τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ τῆς εὐδαίμονος ταύτης πόλεως τῇ ἡμετέρᾳ καὶ πάντων μητρί, ἥτις κεφάλαιόν ἐστι τῶν ἄλλων ἁπασῶν, ποιούμενοι πρόνοιαν θεσπίζομεν παροικικῷ μὲν δικαίῳ μηδεμίαν τοῦ λοιποῦ γίνεσθαι ἐκκλησιαστικῶν πραγμάτων ἔκδοσιν, ἀλλ᾿ ἀναιρεῖσθαι τὸ μηδενὶ νόμῳ γνωριζόμενον ὄνομα.

1Τὰ μέντοι λοιπὰ συναλλάγματα, ὅσα ἐφεῖται τοῖς θεοφιλεστάτοις ἐπισκόποις τῆς αὐτῆς ἁγιωτάτης μεγάλης ἐκκλησίας ποιεῖν, ἐξεῖναι αὐτοῖς τίθεσθαι, πρὸς οὓς ἂν δοκιμάσωσι, δίχα τῶν ἐνδοξοτάτων ἢ μεγαλοπρεπεστάτων ἐμπράκτων ἀρχόντων ταύτης τῆς βασιλίδος πόλεως· πρὸς γὰρ τούτους κατ᾿ οὐδένα τρόπον ποιεῖσθαι αὐτοὺς οἱανδήποτε ἔκδοσιν ἀκινήτων πραγμάτων, ἀλλὰ μὴ δι᾿ ἄλλου παρεντιθεμένου προσώπου ἐπὶ περιγραφῇ τῆς θείας ἡμῶν διατυπώσεως συγχωροῦμεν, εἴτε τινὰ οἰκειότητα οὗτος ἔχει πρὸς τὸν ἄρχοντα τὸν ἐπὶ τῇ ἐξουσίᾳ τελοῦντα, εἴτε δίχα παλαιᾶς οἰκειότητος νεωστὶ παρ᾿ αὐτοῦ πρὸς τοῦτο παρείληπται.

2Γινωσκόντων μὲν αὐτῶν τῶν θεοφιλεστάτων οἰκονόμων, ὡς, εἴ τι παρ᾿ αὐτὰ γένοιτο, τὴν τοῦ ἐκδικουμένου πράγματος διατίμησιν οἴκοθεν αὐτοὶ καταθεῖναι συναχθήσονται τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ. τῶν δὲ πρὸς τὴν τοιαύτην ἔκληψιν χωρούντων ἐνδοξοτάτων μεγαλοπρεπεστάτων ἐμπράκτων ἀρχόντων, ὡς, εἰ καὶ πᾶσι περινενοημένοις λαθεῖν σπεύσαιεν τρόποις καὶ πρόσωπα τοιαῦτα παρενθεῖεν, ἅπερ οἴονται λήσειν μέχρι παντός, ὅτιπερ ἑαυτοῖς τὸ πρᾶγμα πράττουσιν, ὅμως μετὰ ταῦτα διαφαινομένης τῆς ἀληθείας ἀκυρωθήσεται μὲν παντελῶς τὸ συνάλλαγμα, ποινῆς δὲ χάριν καὶ αὐτοὶ τὴν τοῦ πράγματος καταθήσουσι τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ διατίμησιν.

3Εἰ δὲ καὶ καθ᾿ ἕτερον τρόπον πείσει ἢ ἀναγκάσει περιελθεῖν εἰς αὑτὸν ἐκκλησιαστικὸν πρᾶγμα, καὶ τὸ πραχθὲν ἄκυρον καὶ τὸ δοθὲν ὑπὲρ τούτου εἰς πρόσωπον τῆς ἐκκλησίας ἀποδίδοται αὐτῇ καὶ πρὸς τοῖς εἰρημένοις ὑπόκειται ποινῇ κʹ χρυσίου λιτρῶν αὐτὸς καὶ ὁ τὸ πρᾶγμα δούς, καὶ ὁ λαβὼν ἐπὶ τὸ παρασκευάσαι γενέσθαι τὸ συνάλλαγμα τὸ δοθὲν αὐτῷ διπλοῦν δίδωσι, καὶ πάντα προσκυροῦνται τῇ ἐκκλησίᾳ.

4Περαιτέρῳ τῶν κʹ ἐτῶν ἀκίνητον τῇ ἐκκλησίᾳ οὐ μισθοῦται.

5Μόνοις εὐπόροις δεῖ τὰ ἐκκλησιαστικὰ ἐμφυτεύειν διὰ τὴν ἀποκατάστασιν τῆς ὄψεως, καὶ μὴ περαιτέρῳ αὐτοῦ τοῦ ἐμφυτευομένου καὶ δύο ἑξῆς κληρονόμων, καὶ μὴ κουφίζειν πλέον τοῦ ἕκτου μέρους τοῦ σωζομένου κανόνος ἐν τῷ καιρῷ τῆς ἐκδόσεως.

6Εἰ δὲ βλάψει τὸ πρᾶγμα, ἐνισταμένου τοῦ χρόνου ἐξεοῦται καὶ τὴν ζημίαν ἀποθεραπεύει.

7Εἰ δὲ ῥᾳθυμήσῃ ὁ οἰκονόμος ἢ ἀπόροις ἐκδῷ, ἐπιγινώσκει τὴν βλάβην.

8Οἱ χαρτουλάριοι τῆς ἐκκλησίας τῆς μεγάλης οὔτε διὰ μέσου προσώπου δύνανται λαβεῖν ἀκίνητον αὐτῆς κατὰ μίσθωσιν ἢ ἐμφύτευσιν ἢ ἕτερον τρόπον.

9Γίνονται οἱ χαρτουλάριοι ἡγουμένου λιβέλλου καὶ φέροντος ὑπογραφὴν τοῦ πατριάρχου καὶ τοῦ οἰκονόμου.

10Καὶ ἐάν τις αὐτῶν φανῇ κλέπτων ἢ παραδιδοὺς ἢ ἄλλως ἀνεπιτήδειος, ἔξεστι τῷ πατριάρχῃ καὶ τοῖς οἰκονόμοις ἐκβάλλειν αὐτὸν τοῦ καταλόγου.

11Γίνονται δὲ εἰς σκρίνιον τῆς Ἀνατολῆς χαρτουλάριοι ιεʹ, εἰς τὸ Ἀσιανῆς ιϛʹ, εἰς τὸ Πόντου ιεʹ, εἰς τὸ ἐνοίκιον ιεʹ, εἰς τὸ Θρᾴκης ηʹ, εἰς τὸ τοῦ Ἀντιόχου ϛʹ, εἰς τὸ τοῦ Καλοποδίου ϛʹ, εἰς τὸ τοῦ ἀναλώματος ιʹ, εἰς τὸ τῶν ληγάτων θʹ.

12Καὶ λαμβάνουσι λόγῳ συνηθειῶν ἐπὶ μὲν τοῖς ἐμφυτευτικοῖς συμβολαίοις πεντηκοστάς, ἐπὶ δὲ τοῖς μισθωτικοῖς καὶ λοιποῖς συναλλάγμασιν ἑκατοστήν.

13Εἰ δὲ ὑπὲρ τὸν εἰρημένον ἀριθμὸν γένηται χαρτουλάριος, ἐκπίπτει καὶ δίδωσι τῇ ἐκκλησίᾳ ιεʹ λίτρας, καὶ ὁ ποιήσας αὐτὸν κʹ.

14Μετὰ ζητήσεως ἀκριβοῦς οἱ οἰκονόμοι λογιζέσθωσαν γνώμῃ τοῦ πατριάρχου τὴν γινομένην δαπάνην τοῖς ἐμφυτευταῖς καὶ μισθωταῖς καὶ διοικηταῖς, ἑκάστου μὲν οἰκονόμου ζητοῦντος τὰ τῆς ὑφ᾿ ἑαυτὸν διοικήσεως, τῶν δὲ λοιπῶν κατὰ πρόσταξιν ἔγγραφον τοῦ πατριάρχου τοῖς λογισμοῖς ὑπογράφοντος, τὸ ‘ἀνέγνων’· καὶ τὸ χωρὶς τοιαύτης παρατηρήσεως λογιζόμενον οἴκοθεν οἱ οἰκονόμοι διδόασιν.

15Τῆς δὲ λογιζομένης δαπάνης καὶ τῶν εἰσκομιζομένων χρημάτων λαμβάνουσιν οἱ χαρτουλάριοι ἑκατοστάς· ὁ δὲ πλέον λαμβάνων καὶ τῆς ὑπουργίας τοῦ χαρτουλαρίου καὶ τῆς ἱερατικῆς ἀξίας ἐκπίπτει παραχρῆμα.

16Κἀκεῖνο δὲ θεσπίζομεν, ὥστε καὶ αὐτοὺς τοὺς θεοφιλεστάτους οἰκονόμους τούς τε νῦν ὄντας καὶ κατὰ καιρὸν ἐσομένους κατὰ μῆνα ἢ τόγε μήκιστον κατὰ δύο μῆνας ποιεῖσθαι τοὺς λογισμοὺς πρὸς τοὺς ἀρκαρίους τῆς ἁγιωτάτης μεγάλης ἐκκλησίας, εἰδότας ὡς, εἰ τοῦτο καταρρᾳθυμήσειαν, κινδύνου πειραθήσονται.

25 · Ὁ αὐτὸς βασιλεὺς Ἰουλιανῷ ἐπάρχῳ πραιωρίων.

pr.Ἐπειδήπερ ἐν πολλαῖς ἤδη διαθήκαις εὕρομεν τοιαύτας ἐνστάσεις, καθ᾿ ἃς ἢ ἐξ ὁλοκλήρου τις ἔγραψε τὸν δεσπότην ἡμῶν Χριστὸν κληρονόμον, μὴ προσθεὶς εὐκτήριον οἶκον μηδένα, ἢ αὐτὸν τὸν δεσπότην ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἐξ ἡμισείας ἢ ἐξ ἑτέρων ἀνίσων μερῶν, ἕτερον δέ τινα ἐξ ἡμισείας, ἢ ἄλλης μοίρας (ἤδη γὰρ πλείοσι διαθήκαις κατὰ τοῦτον γενομέναις τὸν τρόπον ἐνετύχομεν καὶ πολλὴν ἀδηλίαν ἐντεῦθεν οὖσαν κατὰ τοὺς παλαιοὺς ὁρῶμεν νόμους), καὶ τοῦτο ἐπανορθούμενοι θεσπίζομεν, εἰ μὲν τὸν δεσπότην ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν γράψειέ τις κληρονόμον ἢ ἐξ ὁλοκλήρου ἢ ἐκ μέρους, ἄντικρυς δοκεῖν τὴν κατὰ τὴν αὐτὴν πόλιν ἢ τὴν κώμην ἢ τὸ χωρίον, ἐφ᾿ ἧς καθέστηκεν ὁ τελευτήσας, ἁγιωτάτην ἐκκλησίαν ἐνίστασθαι κληρονόμον καὶ εἰς ὁλόκληρον τὴν ἔνστασιν ἀπαιτεῖσθαι παρὰ τῶν θεοφιλεστάτων αὐτῆς οἰκονόμων, ἢ εἰς τὸ μέρος καθ᾿ ὅσον κληρονόμος γραφῇ· αὐτοῦ τοῦ κρατοῦντος, εἰ καὶ ληγάτον ἢ fideicommisson καταλειφθείη· καὶ ταῦτα διαφέρειν ταῖς ἁγιωτάταις ἐκκλησίαις, ἐφ᾿ ᾧτε εἰς πτωχῶν ἀποτροφὴν αὐτὰ προχωρεῖν.

1Εἰ δὲ ἑνὸς τῶν ἁγίων ἀρχαγγέλων ἐμνήσθη ἢ τῶν προσκυνητῶν μαρτύρων, μὴ ποιησάμενος οἴκου μνείαν (τοῦτο ὅπερ ἴσμεν παρά τινος διατυπωθὲν καίτοι τῶν ἐπιφανῶν γεγονότος καὶ τῇ περὶ νόμους καὶ λόγους ἐνευδοκιμηκότος παιδείᾳ), εἰ μὲν ἔστι κατὰ τὴν πόλιν ἐκείνην ἢ τὴν ἐνορίαν αὐτῆς εὐκτήριος οἶκος εἰς τιμὴν ἐκείνου τοῦ σεβασμιωτάτου ἀρχαγγέλου ἢ τοῦ ἁγιωτάτου μάρτυρος, αὐτὸν δοκεῖν γεγράφθαι κληρονόμον· εἰ δὲ οὐκ ἔστι κατὰ τὴν αὐτὴν πόλιν ἢ τὴν ἐνορίαν τοιοῦτος οἶκος, τηνικαῦτα τοὺς κατὰ τὴν μητρόπολιν σεβασμίους οἴκους. καὶ εἰ κατ᾿ αὐτὴν γοῦν εὑρεθείη τοιοῦτός τις οἶκος, ἐκείνῳ δοκεῖν τὸν κλῆρον ἢ τὸ πρεσβεῖον ἢ τὸ fideicommisson καταλελεῖφθαι· εἰ δὲ μηδὲ ἐκεῖσε φανείη τοιοῦτός τις οἶκος ὤν, αὖθις τὰς κατὰ τόπον ἁγιωτάτας ἐκκλησίας καὶ τοῦτο λαμβάνειν.

2Δηλονότι ταῖς ἁγιωτάταις ἐκκλησίαις ἅπαντες οἱ λοιποὶ δικαίως παραχωροῦσιν οἶκοι, πλὴν εἰ μὴ γένοιτο πρόδηλος ὁ τελευτήσας ἕτερον μέντοι ἐνθυμηθεὶς ὄνομα προσθεῖναι, ἕτερον δὲ εἰπών· διὰ τὸ καί τι τοιοῦτον ἡμᾶς γνόντας κατά τινα διαθήκην ἐπὶ τοῦ Πόντου γενέσθαι κἀκεῖσε πάλιν τὸ ἀληθὲς ἀντὶ τοῦ γεγραμμένου παρασκευάσαι κρατῆσαι.

3Εἰ μέντοι ὁ μὲν διαθέμενος ῥητὸν μὴ θείη τόπον, εὑρεθείη δὲ τοῦ αὐτοῦ ὀνόματος ἐν ἐκείνῃ τῇ πόλει ἢ τῇ περιοικίδι εὐκτήρια πολλὰ καθεστῶτα, εἰ μὲν ἔν τινι τούτων συχνῶς ὁ τελευτήσας ἐφοίτα καί τινα πρὸς αὐτὸ μείζονα εἶχε προσπάθειαν, ἐκείνῳ δοκεῖν καταλελεῖφθαι τὸ πρεσβεῖον·

4Εἰ δὲ οὐδὲν τοιοῦτο εὑρίσκοιτο, μᾶλλον ἐκ τοῦ αὐτοῦ ὀνόματος ἐνδεεστέρῳ οἴκῳ καὶ δεομένῳ βοηθείας δοκεῖν τὸ τοιοῦτο καταλελεῖφθαι πρεσβεῖον ἤτοι τὴν κληρονομίαν.

D. XIII k. Nou. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.