IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.10NE CHRISTIANUM MANCIPIUM HAERETICUS VEL PAGANUS VEL IUDAEUS HABEAT VEL POSSIDEAT VEL CIRCUMCIDAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantius A. ad Euagrium.

pr.Iudaeus seruum Christianum nec comparare debebit nec largitatis uel alio quocumque titulo consequatur. quod si aliquis Iudaeorum mancipium uel Christianum habuerit uel sectae alterius seu nationis crediderit ex quacumque causa possidendum et id circumciderit, non solum mancipii damno multetur, uerum etiam capitali sententia puniatur, ipso seruo pro praemio libertate donando.

D. id. Aug. Constantinopoli Constantio II et Constante conss.

2 · [Αὐτοκράτωρ Ἰουστινιανὸς Α.]

pr.Ἕλλην καὶ Ἰουδαῖος καὶ Σαμαρείτης καὶ πᾶς μὴ ὢν ὀρθόδοξος οὐ δύναται Χριστιανὸν ἀνδράποδον ἔχειν, ἐπεὶ καὶ αὐτὸ ἐλευθεροῦται καὶ ὁ κτησάμενος δίδωσι τοῖς πριβάτοις λʹ λίτρας.

D. IIII k. Iul. Constantinopoli