IusCommune
IusCommune › Textos › Basílicas › Liber 58

Bas. 58.16Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur, aut aliter aqua fluat, atque uti priori aestate fluxit.

Περὶ τοῦ, μή τι ἐν ποταμῷ δημοσίῳ ἢ ἐν τῇ αὐτοῦ ὄχθῃ γένηται, ἵνα χεῖρον πλευσθῇ h ἢ ῥεύσῃ, παρὸ τῷ πρώτῳ θέρει ἔρρεεν.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 (= D. 43.12.1 pr.)

pr.Λέγει ΄ ὁ πραίτωρ· Μηδὲν ἐν τῷ ποταμῶ, ἢ τῇ ὄχθῃ αὐτοῦ ποιήσῃς, ἢ ἐμβάλῃς, δι ' οὗ ὁ πόρος τοῦ ποταμοῦ ἢ τοῦ πλοῦ καταβλάπτεται.

Ait Praetor: Ne quid in flumine ripare eius facias aut immittas, quo iter fluminis aut navigationis deterius fiat.

1Ποταμὸν ἀπὸ ὀχετοῦ τὸ μέγεθος διακρίνει, ἡ ὑπόνοια αὐτῶν πέριξ γεωργῶν.

Flumen a rivo magnitudo discernit, aut existimatio circumcolentium.

5Ἡ ὄχθη τῷ φυσικῷ δρόμῳ τοῦ ποταμοῦ ὁρίζεται, οὐχ ὅτε ὄμβροις, ἢ ἐκ θαλάσσης, ἢ ἄλλως αὐξηθῇ. οὔτε γὰρ ὁ Νεῖλος ἐν τῷ θέρει σκέπων τὴν Αἴγυπτον ἐναλλάσσει τὰς ὄχθας, ἐπειδὴ ὑποστρέφει.

Ripa naturali cursu fluminis definitur, non cum imbribus, vel mari, vel qua alia ratione creverit. Nec enim Nilus, qui per aestatem Aegyptum operit, ripas suas mutat, cum revertitur.

6Εἰ ἐν δημοσίῳ ποταμῷ νῆσος φυῇ, καὶ γένηταί τι ἐν αὐτῇ, οὐχ ἁρμόζει τὸ παράγγελμα τοῦτο. αὕτη γὰρ ἡ νῆσος ἢ τοῦ προκαταλαμβάνοντός ἐστιν, ὅτε δημόσιοί εἰσιν ἀγροί, ἢ τοῦ ἐγγὺς τῆς ὄχθης κεκτημένου. εἰ δὲ ἐν τῷ μέσῳ φυῇ, τῶν ἑκατέρωθεν κεκτημένων ἐστίν.

Si insula in flumine publico nata fuerit, et aliquid in ea factum fuerit, interdictum hoc non competit. Haec enim insula vel occupantis est, cum agri publici sunt, vel eius, qui iuxta ripam praedia possidet. Quodsi in medio (alveo nata est, eorum est, qui utrimque possessiones habent.

8Οὐκτη ἔξεστι διὰ χειροποιήτου ἔργου μεταφέρειν τὸν ποταμὸν εἰς τοὺς ἀγρούς.

Per opus manufactum derivari flumen in agros non licet.