IusCommune
IusCommune › Textos › Basílicas › Liber 58

Bas. 58.1De servitutibus.

Περὶ δουλειῶν.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 (= D. 8.1.1)

pr.Τῶν δουλειῶν αἱ μέν εἰσι προςώπων, ὡς χρῆσις μόνη καὶ χρῆσις καρπῶν· αἱ δὲ πραγμάτων, ὡς αἱ τῶν πολιτικῶν καὶ ἀγροικικῶν τόπων καὶ οἴκων.

Servitutes aliae personarum sunt, ut nudus usus et ususfructus: aliae rerum, ut urbanorum et rusticorum praediorum aediumque servitutes.

2 (= D. 8.1.2)

pr.Ὁ εἷς τῶν δεσποτῶν οὐ δύναται δουλείαν ἐπιθεῖναι τῷ κοινῷ οἴκῳ.

Unus ex dominis communibus aedibus servitutem imponere non potest.

3 (= D. 8.1.3)

pr.Αἱ μὲν ἐν τῷ ἐδάφει, αἱ δὲ ἐν τῷ κτίσματι συνίστανται.

(Servitutum aliae in solo, aliae in aedificiis consistunt.

14 (= D. 8.1.14 pr.)

pr.Αἱο δουλεῖαι ἀγροικικαὶ ἀσώματοί εἰσι, καὶ διὰ τοῦτο οὐ δεσπόζονται διὰ χρήσεως, καὶ ὅτι οὐδεὶς αὐτὰς ἀδιακόπως δύναται νέμεσθαι.

Servitutes rusticae incorporales sunt, et ideo usu non capiuntur, et propterea, quod nullus eas citra interruptionem possidere possit.

16 (= D. 8.1.15.1)

pr.Οὐ συνίσταται δουλεία ἐπὶ τῷ ποιῆσαί τι· οἷον ἵνα δένδρα ἐκκόψῃς, ἢ τόπον ἐπιτερπῆ ποιήσῃς· ἀλλ᾽ ἵνα μὴ ποιήσῃς τι, ἢ ἵνα ἀνάσχῃ γενέσθαι.

Servitus non ad hoc consistit, ut quis aliquid faciat: puta ut arbores excidas, aut locum amoenum reddas: sed ne facias aliquid, aut ut fieri patiaris

17 (= D. 8.1.19)

pr.Τῷ πωλοῦντι ἀγρὸν ἐφεῖται δουλείαν αὐτῷ ἐπιθεῖναι, κἂν μὴ χρησιμεύσῃ αὐτῷ, ὡς τὸ ἕλκειν ὕδωρ. δυνάμεθα γὰρ ἔχειν τινὰ καὶ μὴ ὄντα χρειώδη.

Vendenti fundum permittitur illi servitutem imponere, licet ei non sit utilis, velut aquam ducere. Quaedam enim habere possumus, quamvis utilia non sint.