IusCommune
IusCommune › Textos › Basílicas › Liber 54

Bas. 54.13De pollicitationibus.

Περὶ ἐπαγγελιῶν.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 (= D. 50.12.1.1)

pr.Ὁτ ἐπαγγειλάμενος πόλει ποιεῖν ἔργον ἢ διδόναι χρήματα, εἰ μὴ ἀπὸ ὑπερθέσεως, οὐ χρεωστεῖ τόκους. οὐ πάντως δὲ ὁ ἐπαγγειλάμενος ἐνέχεται. εἰ μὲν γὰρ διὰ τὸ ψηφισθῆναι αὐτῷ τιμήν, ἤ τινα ἑτέραν εὔλογον αἰτίαν ἐπαγγείληται, κατέχεται· εἰ δὲ χωρὶς αἰτίας, οὐ κατέχεται, εἰ μὴ τοῦ ἔργου ἤρξατο. ἄρχεσθαι δὲ δοκεῖ, θεμέλιον τιθείς, ἢ καθαίρων τὸν τόπον, ἢ ἐὰν ἀφορισθῇ αὐτῷ τόπος, ἢ ἐὰν ὕλας ἀπόθηται, ἢ τὰς δαπάνας. εἰ δὲ καὶ χρήματα ἐπαγγείληται, καὶ ἡ πόλις θαρροῦσα τοῦ ἔργου ἄρξηται, ἐνέχεται.

Qui pollicitus est civitati, opus se facturum vel pecuniam daturum, usuras nisi ex mora, non debet. Non semper autem, qui pollicitus est, obligatur. Nam si propter honorem sibi decretum vel ob aliam iustam causam promiserit, tenetur: sin vero sine causa, non tenetur, nisi opus facere coeperit Videtur autem coepisse, cum fundamentum iacit, vel locum purgat, aut si locus ei destinatus sit, aut si materias vel impensas deposuerit. Quodsi pecuniam promiserit, et fidens ei civitas coeperit opus facere tenetur.

2 (= D. 50.12.2.1)

pr.Εάν τις πρᾶγμα καρποφορήσῃ, γίνεται αὐτὸς ἔνοχος, οὐ μὴν τὸ πρᾶγμα. ὅταν δὲ τὸ πρᾶγμα καταβληθῇ, αὐτὸ μὲν ἱερὸν οὐ γίνεται, ἐλευθεροῦται δὲ ὁ ἐπαγγειλάμενος. ἐκ δὲ τῆς τοιαύτης ἐπαγγελίας ἐνέχονται αὐτεξούσιοι ἔφηβοι, οὐ μὴν ὑπεξούσιοι ἔφηβοι παρὰ γνώμην τῶν πατέρων ἢ τῶν δεσποτῶν. εἰ δὲ τις τὸ ί. μέρος καρποφορήσῃ τῶν αὐτοῦ πραγμάτων, ἕως ἂν αὐτὸ χωρίσῃ, οὐ παύεται εἶναι τῆς οὐσίας αὐτοῦ· εἰ δὲ τελευτήσῃ μὴ χωρίσας, ἐνέχονται οἱ κληρονόμοι αὐτοῦ· διαβαίνει γὰρ εἰς κληρονόμους ἡ τῆς καρποφορίας ἐνοχή.

Si quis rem voverit, ipse obligatur, non autem res. Quando vero res fuerit soluta, ipsa sacra non efficitur, sed promissor liberatur. Ex tali autem promissione sui iuris puberes obligantur, non alienae potestati obnoxii puberes sine patrum dominorumve voluntate. Si decimam quis partem bonorum suorum voverit, non prius illa in eius bonis esse desinit, quam eam seperaverit: si vero ea nondum separata decesserit, tenentur heredes eius: voti enim obligatio ad heredes transit.

3 (= D. 50.12.3.1)

pr.[γ΄.] Σύμφωνόν ἐστι δευτέρα συναίνεσις καὶ συνέλευσις· ἡ δὲ ἐπαγγελία μόνου τοῦ ἐπαγγειλαμένου ὑπόσχεσις. καὶ ἐὰν διὰ τιμὴν ὑπέσχετο, τὸ χρέος ἀπαιτεῖται· εἰ δὲ καὶ μὴ διὰ τιμήν, ἤρχθη δὲ τὸ ἔργον, ἀναγκάζεται πληρῶσαι. ὁ ἐπαγγειλάμενος πρᾶγμα τῇ πόλει καὶ δοὺς οὐ δύναται μεταμελούμενος ἀναλαβεῖν αὐτό.

Pactum est duorum consensus atque conventio: pollicitatio autem solius pollicitantis promissum. Ac si quidem ob honorem quis pollicitationem fecerit, debitum exigitur: si vero non propter honorem, sed opus tamen coeptum sit, implere cogitur. Qui rem aliquam municipio promisit, eamque dedit, non potest eam poenitentia motus repetere.

13 (= D. 50.12.13 pr.)

pr.Ο ἐπαγγειλάμενος ἔργον ὀφείλει ποιεῖν αὐτό, καὶ μὴ χρήματα ἀντ᾿ αὐτοῦ διδόναι.

Qui opus se facturum pollicitus est, id extruere debet, non pecuniam pro eo solvere.